/* Usein lauletaan vain säkeistöt 1, 4, 5 ja 7 */
1 :,: Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus! :,:
Post iucundam iuventutem,
post molestam senectutem
:,: nos habebit humus :,:
2 :,: Ubi sunt qui ante nos, in mundo fuere? :,:
Vadite ad superos, transite ad inferos
:,: ubi iam fuere :,:
3 :,: Vita nostra brevis est, brevi finietur :,:
Venit mors velociter, rapit nos atrociter
:,: nemini parcetur :,:
4 :,: Vivant academia, vivant professores! :,:
Vivat membrum quodlibet,
vivant membra quaelibet
:,: semper sint in flore! :,:
5 :,: Vivant omnes virgines, faciles formosae! :,:
Vivant et mulieres, tenerae, amabiles,
:,: bonae, laboriosae! :,:
6 :,: Vivat et res publica, et qui illam regit! :,:
Vivat nostra civitas, maecenatum caritas,
:,: quae nos hic protegit! :,:
7 :,: Pereat tristitia, pereant osores! :,:
Pereat diabolus, quivis antiburschius,
:,: atque irrisores! :,:
8 :,: Vivat nostra societas, vivant studiosi! :,:
Crescat una veritas, floreat fraternitas,
:,: patriae prosperitas! :,:
9 :,: Alma Mater floreat, quae nos educavit! :,:
Caros et commiliones, dissitas in regiones
:,: sparsos, congregavit :,: